------------------------------------------------------------------------

    Origin:http://www.gmu.edu/departments/fld/CLASSICS/sen.phaedra.html
------------------------------------------------------------------------


             *Hippolytvs* Ite, umbrosas cingite siluas
    summaque montis iuga Cecropii!
    celeri planta lustrate uagi
    quae saxoso loca Parnetho
             subiecta iacent,
    quae Thriasiis uallibus amnis                    5
    rapida currens uerberat unda;
    scandite colles semper canos
             niue Riphaea.
    Hac, hac alii qua nemus alta
    texitur alno, qua prata patent                    10
    quae rorifera mulcens aura
    Zephyrus uernas euocat herbas,
    ubi per graciles breuis Ilisos
    labitur agros piger et steriles
    amne maligno radit harenas.                    15
    Vos qua Marathon tramite laeuo
             saltus aperit,
    qua comitatae gregibus paruis
    nocturna petunt pabula fetae;
    uos qua tepidis subditus austris                    20
    frigora mollit durus Acharneus.
    Alius rupem dulcis Hymetti,
    ~paruas alius calcet Aphidnas;
    pars illa diu uacat immunis,
    qua curuati litora ponti                    25
             Sunion urget.
    si quem tangit gloria siluae,
             uocat hunc ~flius:
    hic uersatur, metus agricolis,
    uulnere multo iam notus aper.                    30
             At uos laxas canibus tacitis
             mittite habenas;
    teneant acres lora Molossos
    et pugnaces tendant Cretes
    fortia trito uincula collo.
    at Spartanos (genus est audax                    35
    auidumque ferae) nodo cautus
             propiore liga:
    ueniet tempus, cum latratu
             caua saxa sonent.
    nunc demissi nare sagaci
    captent auras lustraque presso                    40
    quaerant rostro, dum lux dubia est,
    dum signa pedum roscida tellus
             impressa tenet.
             Alius raras ceruice graui
             portare plagas,
    alius teretes properet laqueos.                    45
    picta rubenti linea pinna
    uano cludat terrore feras.
    Tibi libretur missile telum,
    tu graue dextra laeuaque simul
    robur lato derige ferro;                    50
    tu praecipites clamore feras
             subsessor ages;
    tu iam uictor curuo solues
             uiscera cultro.
             Ades en comiti, diua uirago,
    cuius regno pars terrarum                    55
             secreta uacat,
    cuius certis petitur telis
    fera quae gelidum potat Araxen
    et quae stanti ludit in Histro.
    tua Gaetulos dextra leones,                    60
    tua Cretaeas sequitur ceruas;
    nunc ueloces figis dammas
             leuiore manu.
    tibi dant uariae pectora tigres,
    tibi uillosi terga bisontes
    latisque feri cornibus uri.                    65
    quidquid solis pascitur aruis,
    siue illud Arabs diuite silua,
    siue illud inops nouit Garamans
    uacuisue uagus Sarmata campis,                    71
    siue ferocis iuga Pyrenes                    69
    siue Hyrcani celant saltus,
    arcus metuit, Diana, tuos.                    72
    Tua si gratus numina cultor
             tulit in saltus,
    retia uinctas tenuere feras,                    75
    nulli laqueum rupere pedes:
    fertur plaustro praeda gementi.
    tum rostra canes sanguine multo
             rubicunda gerunt,
    repetitque casas rustica longo
             turba triumpho.                    80
             En, diua, faue! signum arguti
    misere canes: uocor in siluas.
    hac, hac pergam qua uia longum
             compensat iter.
             *Phaedra* O magna uasti Creta dominatrix
    freti,                    85
    cuius per omne litus innumerae rates
    tenuere pontum, quidquid Assyria tenus
    tellure Nereus peruium rostris secat,
    cur me in penates obsidem inuisos datam
    hostique nuptam degere aetatem in malis                    90
    lacrimisque cogis? profugus en coniunx abest
    praestatque nuptae quam solet Theseus fidem.
    fortis per altas inuii retro lacus
    uadit tenebras miles audacis proci,
    solio ut reuulsam regis inferni abstrahat;                    95
    pergit furoris socius, haud illum timor
    pudorue tenuit: stupra et illicitos toros
    Acheronte in imo quaerit Hippolyti pater.
             Sed maior alius incubat maestae dolor.
    non me quies nocturna, non altus sopor                    100
    soluere curis: alitur et crescit malum
    et ardet intus qualis Aetnaeo uapor
    exundat antro. Palladis telae uacant
    et inter ipsas pensa labuntur manus;
    non colere donis templa uotiuis libet,                    105
    non inter aras, Atthidum mixtam choris,
    iactare tacitis conscias sacris faces,
    nec adire castis precibus aut ritu pio
    adiudicatae praesidem terrae deam:
    iuuat excitatas consequi cursu feras                    110
    et rigida molli gaesa iaculari manu.
             Quo tendis, anime? quid furens saltus amas?
    fatale miserae matris agnosco malum:
    peccare noster nouit in siluis amor.
    genetrix, tui me miseret? infando malo                    115
    correpta pecoris efferum saeui ducem
    audax amasti; toruus, impatiens iugi
    adulter ille, ductor indomiti gregis--
    sed amabat aliquid. quis meas miserae deus
    aut quis iuuare Daedalus flammas queat?                    120
    non si ille remeet, arte Mopsopia potens,
    qui nostra caeca monstra conclusit domo,
    promittat ullam casibus nostris opem.
    stirpem perosa Solis inuisi Venus
    per nos catenas uindicat Martis sui                    125
    suasque, probris omne Phoebeum genus
    onerat nefandis: nulla Minois leui
    defuncta amore est, iungitur semper nefas.
             *Nvtrix* Thesea coniunx, clara progenies Iouis,
    nefanda casto pectore exturba ocius,                    130
    extingue flammas neue te dirae spei
    praebe obsequentem: quisquis in primo obstitit
    pepulitque amorem, tutus ac uictor fuit;
    qui blandiendo dulce nutriuit malum,
    sero recusat ferre quod subiit iugum.                    135
    nec me fugit, quam durus et ueri insolens
    ad recta flecti regius nolit tumor.
    quemcumque dederit exitum casus feram:
    fortem facit uicina libertas senem.
             Honesta primum est uelle nec labi uia,                    140
    pudor est secundus nosse peccandi modum.
    quo, misera, pergis? quid domum infamem aggrauas
    superasque matrem? maius est monstro nefas:
    nam monstra fato, moribus scelera imputes.
    Si, quod maritus supera non cernit loca,                    145
    tutum esse facinus credis et uacuum metu,
    erras; teneri crede Lethaeo abditum
    Thesea profundo et ferre perpetuam Styga:
    quid ille, lato maria qui regno premit
    populisque reddit iura centenis, pater?                    150
    latere tantum facinus occultum sinet?
    sagax parentum est cura. Credamus tamen
    astu doloque tegere nos tantum nefas:
    quid ille rebus lumen infundens suum,
    matris parens? quid ille, qui mundum quatit                    155
    uibrans corusca fulmen Aetnaeum manu,
    sator deorum? credis hoc posse effici,
    inter uidentes omnia ut lateas auos?
    Sed ut secundus numinum abscondat fauor
    coitus nefandos utque contingat stupro                    160
    negata magnis sceleribus semper fides:
    quid poena praesens, conscius mentis pauor
    animusque culpa plenus et semet timens?
    scelus aliqua tutum, nulla securum tulit.
             Compesce amoris impii flammas, precor,                    165
    nefasque quod non ulla tellus barbara
    commisit umquam, non uagi campis Getae
    nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes;
    expelle facinus mente castifica horridum
    memorque matris metue concubitus nouos.                    170
    miscere thalamos patris et gnati apparas
    uteroque prolem capere confusam impio?
    perge et nefandis uerte naturam ignibus.
    cur monstra cessant? aula cur fratris uacat?
    prodigia totiens orbis insueta audiet,                    175
    natura totiens legibus cedet suis,
    quotiens amabit Cressa? *Ph.* Quae memoras scio
    uera esse, nutrix; sed furor cogit sequi
    peiora. uadit animus in praeceps sciens
    remeatque frustra sana consilia appetens.                    180
    sic, cum grauatam nauita aduersa ratem
    propellit unda, cedit in uanum labor
    et uicta prono puppis aufertur uado.
    quid ratio possit? uicit ac regnat furor,
    potensque tota mente dominatur deus.                    185
    hic uolucer omni pollet in terra impotens
    ipsumque flammis torret indomitis Iouem;
    Gradiuus istas belliger sensit faces,
    opifex trisulci fulminis sensit deus,
    et qui furentis semper Aetnaeis iugis                    190
    uersat caminos igne tam paruo calet;
    ipsumque Phoebum, tela qui neruo regit,
    figit sagitta certior missa puer
    uolitatque caelo pariter et terris grauis.
    *Nvt.* Deum esse amorem turpis et uitio fauens                    195
    finxit libido, quoque liberior foret
    titulum furori numinis falsi addidit.
    natum per omnis scilicet terras uagum
    Erycina mittit, ille per caelum uolans
    proterua tenera tela molitur manu                    200
    regnumque tantum minimus e superis habet:
    uana ista demens animus asciuit sibi
    Venerisque numen finxit atque arcus dei.
    Quisquis secundis rebus exultat nimis
    fluitque luxu, semper insolita appetit.                    205
    tunc illa magnae dira fortunae comes
    subit libido: non placent suetae dapes,
    non texta sani moris aut uilis scyphus.
    cur in penates rarius tenues subit
    haec delicatas eligens pestis domos?                    210
    cur sancta paruis habitat in tectis Venus
    mediumque sanos uulgus affectus tenet
    et se coercent modica, contra diuites
    regnoque fulti plura quam fas est petunt?
    quod non potest uult posse qui nimium potest.                    215
    quid deceat alto praeditam solio uide:
    metue ac uerere sceptra remeantis uiri.
    *Ph.* Amoris in me maximum regnum reor
    reditusque nullos metuo: non umquam amplius
    conuexa tetigit supera qui mersus semel                    220
    adiit silentem nocte perpetua domum.
    *Nvt.* Ne crede Diti. clauserit regnum licet,
    canisque diras Stygius obseruet fores:
    solus negatas inuenit Theseus uias.
    *Ph.* Veniam ille amori forsitan nostro dabit.                    225
    *Nvt.* Immitis etiam coniugi castae fuit:
    experta saeuam est barbara Antiope manum.
    sed posse flecti coniugem iratum puta:
    quis huius animum flectet intractabilem?
    exosus omne feminae nomen fugit,                    230
    immitis annos caelibi uitae dicat,
    conubia uitat: genus Amazonium scias.
    *Ph.* Hunc in niuosi collis haerentem iugis,
    et aspera agili saxa calcantem pede
    sequi per alta nemora, per montes placet.                    235
    *Nvt.* Resistet ille seque mulcendum dabit
    castosque ritus Venere non casta exuet?
    tibi ponet odium, cuius odio forsitan
    persequitur omnes? *Ph.* Precibus haud uinci potest?
    *Nvt.* Ferus est. *Ph.* Amore didicimus uinci
    feros.                    240
    *Nvt.* Fugiet. *Ph.* Per ipsa maria si fugiat, sequar.
    *Nvt.* Patris memento. *Ph.* Meminimus matris simul.
    *Nvt.* Genus omne profugit. *Ph.* Paelicis careo metu.
    *Nvt.* Aderit maritus. *Ph.* Nempe Pirithoi comes?
    *Nvt.* Aderitque genitor. *Ph.* Mitis Ariadnae
    pater.                    245
    *Nvt.* Per has senectae splendidas supplex comas
    fessumque curis pectus et cara ubera
    precor, furorem siste teque ipsa adiuua:
    pars sanitatis uelle sanari fuit.
    *Ph.* Non omnis animo cessit ingenuo pudor.                    250
    paremus, altrix. qui regi non uult amor,
    uincatur. haud te, fama, maculari sinam.
    haec sola ratio est, unicum effugium mali:
    uirum sequamur, morte praeuertam nefas.
    *Nvt.* Moderare, alumna, mentis effrenae impetus,                    255
    animos coerce. dignam ob hoc uita reor
    quod esse temet autumas dignam nece.
    *Ph.* Decreta mors est: quaeritur fati genus.
    laqueone uitam finiam an ferro incubem?
    an missa praeceps arce Palladia cadam?                    260
    *Nvt.* Sic te senectus nostra praecipiti sinat                    262
    perire leto? siste furibundum impetum.
    [haud quisquam ad uitam facile reuocari potest]
    *Ph.* Prohibere nulla ratio periturum potest,                    265
    ubi qui mori constituit et debet mori.
    proin castitatis uindicem armemus manum.                    261
    *Nvt.* Solamen annis unicum fessis, era,                    267
    si tam proteruus incubat menti furor,
    contemne famam: fama uix uero fauet,
    peius merenti melior et peior bono.                    270
    temptemus animum tristem et intractabilem.
    meus iste labor est aggredi iuuenem ferum
    mentemque saeuam flectere immitis uiri.
             *Chorvs* Diua non miti generata ponto,
    quam uocat matrem geminus Cupido:                     275
    impotens flammis simul et sagittis
    iste lasciuus puer et renidens
    tela quam certo moderatur arcu!
    [labitur totas furor in medullas
    igne furtiuo populante uenas.]                    280
    non habet latam data plaga frontem,
    sed uorat tectas penitus medullas.
    nulla pax isti puero: per orbem
    spargit effusas agilis sagittas;
    quaeque nascentem uidet ora solem,                    285
    quaeque ad Hesperias iacet ora metas,
    si qua feruenti subiecta cancro est,
    si qua Parrhasiae glacialis ursae
    semper errantes patitur colonos,
    nouit hos aestus: iuuenum feroces                    290
    concitat flammas senibusque fessis
    rursus extinctos reuocat calores,
    uirginum ignoto ferit igne pectus--
    et iubet caelo superos relicto
    uultibus falsis habitare terras.                    295
             Thessali Phoebus pecoris magister
    egit armentum positoque plectro
    impari tauros calamo uocauit.
    Induit formas quotiens minores
    ipse qui caelum nebulasque ducit!                    300
    candidas ales modo mouit alas,
    dulcior uocem moriente cygno;
    fronte nunc torua petulans iuuencus
    uirginum strauit sua terga ludo,
    perque fraternos, noua regna, fluctus                     305
    ungula lentos imitante remos
    pectore aduerso domuit profundum,
    pro sua uector timidus rapina.
    Arsit obscuri dea clara mundi
    nocte deserta nitidosque fratri                    310
    tradidit currus aliter regendos:
    ille nocturnas agitare bigas
    discit et gyro breuiore flecti,
    nec suum tempus tenuere noctes
    et dies tardo remeauit ortu,                    315
    dum tremunt axes grauiore curru.
             Natus Alcmena posuit pharetras
    et minax uasti spolium leonis,
    passus aptari digitis smaragdos
    et dari legem rudibus capillis;                    320
    crura distincto religauit auro,
    luteo plantas cohibente socco;
    et manu, clauam modo qua gerebat,
    fila deduxit properante fuso.
             Vidit Persis ditique ferax                    325
             Lydia harena
    deiecta feri terga leonis
    umerisque, quibus sederat alti
             regia caeli,
    tenuem Tyrio stamine pallam.
             Sacer est ignis (credite laesis)                    330
             nimiumque potens:
    qua terra salo cingitur alto
    quaque per ipsum candida mundum
             sidera currunt,
    hac regna tenet puer immitis,
    spicula cuius sentit in imis                    335
    caerulus undis grex Nereidum
    flammamque nequit releuare mari.
    Ignes sentit genus aligerum;
    Venere instinctus suscipit audax
    grege pro toto bella iuuencus;                    340
    si coniugio timuere suo,
    poscunt timidi proelia cerui
    et mugitu dant concepti
             signa furoris;
    tunc uulnificos acuit dentes                    346
    aper et toto est spumeus ore:
    tunc silua gemit murmure saeuo.                    350
    Poeni quatiunt colla leones,                    348
             cum mouit amor;
    tunc uirgatas India tigres                    345
             decolor horret.
    amat insani belua ponti                    351
    Lucaeque boues: uindicat omnes
    natura sibi, nihil immune est,
    odiumque perit, cum iussit amor;
    ueteres cedunt ignibus irae.                    355
    quid plura canam? uincit saeuas
             cura nouercas.
             Altrix, profare quid feras; quonam in loco est
    regina? saeuis ecquis est flammis modus?
             *Nvtrix* Spes nulla tantum posse leniri
    malum,                    360
    finisque flammis nullus insanis erit.
    torretur aestu tacito et inclusus quoque,
    quamuis tegatur, proditur uultu furor;
    erumpit oculis ignis et lassae genae
    lucem recusant; nil idem dubiae placet,                    365
    artusque uarie iactat incertus dolor:
    nunc ut soluto labitur marcens gradu
    et uix labante sustinet collo caput,
    nunc se quieti reddit et, somni immemor,
    noctem querelis ducit; attolli iubet                    370
    iterumque poni corpus et solui comas
    rursusque fingi: semper impatiens sui
    mutatur habitus. nulla iam Cereris subit
    cura aut salutis; uadit incerto pede,
    iam uiribus defecta: non idem uigor,                    375
    non ora tinguens nitida purpureus rubor;
    [populatur artus cura, iam gressus tremunt,
    tenerque nitidi corporis cecidit decor.]
    et qui ferebant signa Phoebeae facis
    oculi nihil gentile nec patrium micant.                    380
    lacrimae cadunt per ora et assiduo genae
    rore irrigantur, qualiter Tauri iugis
    tepido madescunt imbre percussae niues.
             Sed en, patescunt regiae fastigia:
    reclinis ipsa sedis auratae toro                    385
    solitos amictus mente non sana abnuit.
             *Phaedra* Remouete, famulae, purpura atque auro inlitas
    uestes, procul sit muricis Tyrii rubor,
    quae fila ramis ultimi Seres legunt:
    breuis expeditos zona constringat sinus,                    390
    ceruix monili uacua, nec niueus lapis
    deducat auris, Indici donum maris;
    odore crinis sparsus Assyrio uacet.
    sic temere iactae colla perfundant comae
    umerosque summos, cursibus motae citis                    395
    uentos sequantur. laeua se pharetrae dabit,
    hastile uibret dextra Thessalicum manus:
    [talis seueri mater Hippolyti fuit.]
    qualis relictis frigidi Ponti plagis
    egit cateruas Atticum pulsans solum                    400
    Tanaitis aut Maeotis et nodo comas
    coegit emisitque, lunata latus
    protecta pelta, talis in siluas ferar.
    *Cho.* Sepone questus: non leuat miseros dolor;
    agreste placa uirginis numen deae.                    405
    *Nvt.* Regina nemorum, sola quae montes colis
    et una solis montibus coleris dea,
    conuerte tristes ominum in melius minas.
    o magna siluas inter et lucos dea,
    clarumque caeli sidus et noctis decus,                    410
    cuius relucet mundus alterna uice,
    Hecate triformis, en ades coeptis fauens.
    animum rigentem tristis Hippolyti doma:
    det facilis aures; mitiga pectus ferum:
    amare discat, mutuos ignes ferat.                    415
    innecte mentem: toruus auersus ferox
    in iura Veneris redeat. huc uires tuas
    intende: sic te lucidi uultus ferant
    et nube rupta cornibus puris eas,
    sic te regentem frena nocturni aetheris                    420
    detrahere numquam Thessali cantus queant
    nullusque de te gloriam pastor ferat.
             Ades inuocata, iam faue uotis, dea:
    ipsum intuor sollemne uenerantem sacrum
    nullo latus comitante--quid dubitas? dedit                    425
    tempus locumque casus: utendum artibus.
    trepidamus? haud est facile mandatum scelus
    audere, uerum iusta qui reges timet
    deponat, omne pellat ex animo decus:
    malus est minister regii imperii pudor.                    430
             *Hippolytvs* Quid huc seniles fessa moliris gradus,
    o fida nutrix, turbidam frontem gerens
    et maesta uultu? sospes est certe parens
    sospesque Phaedra stirpis et geminae iugum?
    *Nvt.* Metus remitte, prospero regnum in statu
    est                    435
    domusque florens sorte felici uiget.
    sed tu beatis mitior rebus ueni:
    namque anxiam me cura sollicitat tui,
    quod te ipse poenis grauibus infestus domas.
    quem fata cogunt, ille cum uenia est miser;                    440
    at si quis ultro se malis offert uolens
    seque ipse torquet, perdere est dignus bona
    quis nescit uti. potius annorum memor
    mentem relaxa: noctibus festis facem
    attolle, curas Bacchus exoneret graues;                    445
    aetate fruere: mobili cursu fugit.
    nunc facile pectus, grata nunc iuueni Venus:
    exultet animus. cur toro uiduo iaces?
    tristem iuuentam solue; nunc cursus rape,
    effunde habenas, optimos uitae dies                    450
    effluere prohibe. propria descripsit deus
    officia et aeuum per suos ducit gradus:
    laetitia iuuenem, frons decet tristis senem.
    Quid te coerces et necas rectam indolem?
    seges illa magnum fenus agricolae dabit                    455
    quaecumque laetis tenera luxuriat satis,
    arborque celso uertice euincet nemus
    quam non maligna caedit aut resecat manus:
    ingenia melius recta se in laudes ferunt,
    si nobilem animum uegeta libertas alit.                    460
    truculentus et siluester ac uitae inscius
    tristem iuuentam Venere deserta coles?
    hoc esse munus credis indictum uiris,
    ut dura tolerent, cursibus domitent equos
    et saeua bella Marte sanguineo gerant?                    465
             Prouidit ille maximus mundi parens,
    cum tam rapaces cerneret Fati manus,
    ut damna semper subole repararet noua.
    excedat agedum rebus humanis Venus,
    quae supplet ac restituit exhaustum genus:                     470
    orbis iacebit squalido turpis situ,
    uacuum sine ullis piscibus stabit mare,
    alesque caelo derit et siluis fera,
    solis et aer peruius uentis erit.
    quam uaria leti genera mortalem trahunt                    475
    carpuntque turbam, pontus et ferrum et doli!
    sed fata credas desse: sic atram Styga
    iam petimus ultro. caelibem uitam probet
    sterilis iuuentus: hoc erit, quidquid uides,
    unius aeui turba et in semet ruet.                    480
    proinde uitae sequere naturam ducem:
    urbem frequenta, ciuium coetus cole.
    *Hi.* Non alia magis est libera et uitio carens
    ritusque melius uita quae priscos colat,
    quam quae relictis moenibus siluas amat.                    485
    non illum auarae mentis inflammat furor
    qui se dicauit montium insontem iugis,
    non aura populi et uulgus infidum bonis,
    non pestilens inuidia, non fragilis fauor;
    non ille regno seruit aut regno imminens                    490
    uanos honores sequitur aut fluxas opes,
    spei metusque liber, haud illum niger
    edaxque liuor dente degeneri petit;
    nec scelera populos inter atque urbes sata
    nouit nec omnes conscius strepitus pauet                    495
    aut uerba fingit; mille non quaerit tegi
    diues columnis nec trabes multo insolens
    suffigit auro; non cruor largus pias
    inundat aras, fruge nec sparsi sacra
    centena niuei colla summittunt boues:                     500
    sed rure uacuo potitur et aperto aethere
    innocuus errat. callidas tantum feris
    struxisse fraudes nouit et fessus graui
    labore niueo corpus Iliso fouet;
    nunc ille ripam celeris Alphei legit,                    505
    nunc nemoris alti densa metatur loca,
    ubi Lerna puro gelida perlucet uado,
    solesque uitat. hinc aues querulae fremunt
    ramique uentis lene percussi tremunt
             *                    509a
    ueteresque fagi. iuuat  aut amnis uagi
    pressisse ripas, caespite aut nudo leues
    duxisse somnos, siue fons largus citas
    defundit undas, siue per flores nouos
    fugiente dulcis murmurat riuo sonus.
    excussa siluis poma compescunt famem                    515
    et fraga paruis uulsa dumetis cibos
    faciles ministrant. regios luxus procul
    est impetus fugisse: sollicito bibunt
    auro superbi; quam iuuat nuda manu
    captasse fontem! certior somnus premit                    520
    secura duro membra laxantem toro.
    non in recessu furta et obscuro improbus
    quaerit cubili seque multiplici timens
    domo recondit: aethera ac lucem petit
    et teste caelo uiuit. Hoc equidem reor                    525
    uixisse ritu prima quos mixtos deis
    profudit aetas. nullus his auri fuit
    caecus cupido, nullus in campo sacer
    diuisit agros arbiter populis lapis;
    nondum secabant credulae pontum rates:                    530
    sua quisque norat maria; non uasto aggere
    crebraque turre cinxerant urbes latus;
    non arma saeua miles aptabat manu
    nec torta clausas fregerat saxo graui
    ballista portas, iussa nec dominum pati                    535
    iuncto ferebat terra seruitium boue:
    sed arua per se feta poscentes nihil
    pauere gentes, silua natiuas opes
    et opaca dederant antra natiuas domos.
             Rupere foedus impius lucri furor                    540
    et ira praeceps quaeque succensas agit
    libido mentes; uenit imperii sitis
    cruenta, factus praeda maiori minor:
    pro iure uires esse. tum primum manu
    bellare nuda saxaque et ramos rudes                    545
    uertere in arma: non erat gracili leuis
    armata ferro cornus aut longo latus
    mucrone cingens ensis aut crista procul
    galeae micantes: tela faciebat dolor.
    inuenit artes bellicus Mauors nouas                    550
    et mille formas mortis. hinc terras cruor
    infecit omnis fusus et rubuit mare.
    tum scelera dempto fine per cunctas domos
    iere, nullum caruit exemplo nefas:
    a fratre frater, dextera gnati parens                    555
    cecidit, maritus coniugis ferro iacet
    perimuntque fetus impiae matres suos;
    taceo nouercas: mitius nil est feris.
             Sed dux malorum femina: haec scelerum artifex
    obsedit animos, huius incestae stupris                    560
    fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt
    et uersa ab imo regna tot populos premunt.
    sileantur aliae: sola coniunx Aegei,
    Medea, reddet feminas dirum genus.
    *Nvt.* Cur omnium fit culpa paucarum scelus?                    565
    *Hi.* Detestor omnis, horreo fugio execror.
    sit ratio, sit natura, sit dirus furor:
    odisse placuit. ignibus iunges aquas
    et amica ratibus ante promittet uada
    incerta Syrtis, ante ab extremo sinu                    570
    Hesperia Tethys lucidum attollet diem
    et ora dammis blanda praebebunt lupi,
    quam uictus animum feminae mitem geram.
    *Nvt.* Saepe obstinatis induit frenos Amor
    et odia mutat. regna materna aspice:                    575
    illae feroces sentiunt Veneris iugum;
    testaris istud unicus gentis puer.
    *Hi.* Solamen unum matris amissae fero,
    odisse quod iam feminas omnis licet.
    *Nvt.* Vt dura cautes undique intractabilis                    580
    resistit undis et lacessentes aquas
    longe remittit, uerba sic spernit mea.
             Sed Phaedra praeceps graditur, impatiens morae.
    quo se dabit fortuna? quo uerget furor?
    terrae repente corpus exanimum accidit                    585
    et ora morti similis obduxit color.
    attolle uultus, dimoue uocis moras:
    tuus en, alumna, temet Hippolytus tenet.
             *Phaedra* Quis me dolori reddit atque aestus graues
    reponit animo? quam bene excideram mihi!                    590
    *Hi.* Cur dulce munus redditae lucis fugis?
    *Ph.* Aude, anime, tempta, perage mandatum tuum.
    intrepida constent uerba: qui timide rogat
    docet negare. magna pars sceleris mei
    olim peracta est; serus est nobis pudor:                    595
    admouimus nefanda. si coepta exequor,
    forsan iugali crimen abscondam face:
    honesta quaedam scelera successus facit.
    en, incipe, anime!--Commodes paulum, precor,
    secretus aures. si quis est abeat comes.                    600
    *Hi.* En locus ab omni liber arbitrio uacat.
    *Ph.* Sed ora coeptis transitum uerbis negant;
    uis magna uocem mittit et maior tenet.
    uos testor omnis, caelites, hoc quod uolo
    me nolle.                    605
    *Hi.* Animusne cupiens aliquid effari nequit?
    *Ph.* Curae leues locuntur, ingentes stupent.
    *Hi.* Committe curas auribus, mater, meis.
    *Ph.* Matris superbum est nomen et nimium potens:
    nostros humilius nomen affectus decet;                    610
    me uel sororem, Hippolyte, uel famulam uoca,
    famulamque potius: omne seruitium feram.
    non me per altas ire si iubeas niues
    pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;
    non, si per ignes ire et infesta agmina,                     615
    cuncter paratis ensibus pectus dare.
    mandata recipe sceptra, me famulam accipe:
    [te imperia regere, me decet iussa exequi]
    muliebre non est regna tutari urbium.
    tu qui iuuentae flore primaeuo uiges,                    620
    ciues paterno fortis imperio rege;
    sinu receptam supplicem ac seruam tege:
    miserere uiduae. *Hi.* Summus hoc omen deus
    auertat. aderit sospes actutum parens.
    *Ph.* Regni tenacis dominus et tacitae Stygis                    625
    nullam relictos fecit ad superos uiam:
    thalami remittet ille raptorem sui?
    nisi forte amori placidus et Pluton sedet.
    *Hi.* Illum quidem aequi caelites reducem dabunt.
    sed dum tenebit uota in incerto deus,                    630
    pietate caros debita fratres colam,
    et te merebor esse ne uiduam putes
    ac tibi parentis ipse supplebo locum.
    *Ph.* O spes amantum credula, o fallax Amor!
    satisne dixi?--precibus admotis agam.                    635
    Miserere, pauidae mentis exaudi preces--
    libet loqui pigetque. *Hi.* Quodnam istud malum est?
    *Ph.* Quod in nouercam cadere uix credas malum.
    *Hi.* Ambigua uoce uerba perplexa iacis:
    effare aperte. *Ph.* Pectus insanum uapor                    640
    amorque torret. intimis saeuit ferus
    [penitus medullas atque per uenas meat]
    uisceribus ignis mersus et uenas latens
    ut agilis altas flamma percurrit trabes.
    *Hi.* Amore nempe Thesei casto furis?                    645
    *Ph.* Hippolyte, sic est: Thesei uultus amo
    illos priores, quos tulit quondam puer,
    cum prima puras barba signaret genas
    monstrique caecam Gnosii uidit domum
    et longa curua fila collegit uia.                    650
    quis tum ille fulsit! presserant uittae comam
    et ora flauus tenera tinguebat pudor;
    inerant lacertis mollibus fortes tori,
    tuaeque Phoebes uultus aut Phoebi mei,
    tuusue potius--talis, en talis fuit                    655
    cum placuit hosti, sic tulit celsum caput.
    in te magis refulget incomptus decor:
    est genitor in te totus et toruae tamen
    pars aliqua matris miscet ex aequo decus:
    in ore Graio Scythicus apparet rigor.                    660
    si cum parente Creticum intrasses fretum,
    tibi fila potius nostra neuisset soror.
    Te te, soror, quacumque siderei poli
    in parte fulges, inuoco ad causam parem:
    domus sorores una corripuit duas,                    665
    te genitor, at me gnatus.--en supplex iacet
    adlapsa genibus regiae proles domus.
    respersa nulla labe et intacta, innocens
    tibi mutor uni. certa descendi ad preces:
    finem hic dolori faciet aut uitae dies.                    670
    miserere amantis.--*Hi.* Magne regnator deum,
    tam lentus audis scelera? tam lentus uides?
    et quando saeua fulmen emittes manu,
    si nunc serenum est? omnis impulsus ruat
    aether et atris nubibus condat diem,                    675
    ac uersa retro sidera obliquos agant
    retorta cursus. tuque, sidereum caput,
    radiate Titan, tu nefas stirpis tuae
    speculare? lucem merge et in tenebras fuge.
    cur dextra, diuum rector atque hominum, uacat                    680
    tua, nec trisulca mundus ardescit face?
    in me tona, me fige, me uelox cremet
    transactus ignis: sum nocens, merui mori:
    placui nouercae. dignus en stupris ego?
    scelerique tanto uisus ego solus tibi                    685
    materia facilis? hoc meus meruit rigor?
    o scelere uincens omne femineum genus,
    o maius ausa matre monstrifera malum
    genetrice peior! illa se tantum stupro
    contaminauit, et tamen tacitum diu                    690
    crimen biformi partus exhibuit nota,
    scelusque matris arguit uultu truci
    ambiguus infans--ille te uenter tulit.
    o ter quaterque prospero fato dati
    quos hausit et peremit et leto dedit                    695
    odium dolusque--genitor, inuideo tibi:
    Colchide nouerca maius hoc, maius malum est.
    *Ph.* Et ipsa nostrae fata cognosco domus:
    fugienda petimus; sed mei non sum potens.
    te uel per ignes, per mare insanum sequar                    700
    rupesque et amnes, unda quos torrens rapit;
    quacumque gressus tuleris hac amens agar--
    iterum, superbe, genibus aduoluor tuis.
    *Hi.* Procul impudicos corpore a casto amoue
    tactus--quid hoc est? etiam in amplexus ruit?                    705
    stringatur ensis, merita supplicia exigat.
    en impudicum crine contorto caput
    laeua reflexi: iustior numquam focis
    datus tuis est sanguis, arquitenens dea.
    *Ph.* Hippolyte, nunc me compotem uoti facis;                    710
    sanas furentem. maius hoc uoto meo est,
    saluo ut pudore manibus immoriar tuis.
    *Hi.* Abscede, uiue, ne quid exores, et hic
    contactus ensis deserat castum latus.
    quis eluet me Tanais aut quae barbaris                    715
    Maeotis undis Pontico incumbens mari?
    non ipse toto magnus Oceano pater
    tantum expiarit sceleris. o siluae, o ferae!
    *Nvt.* Deprensa culpa est. anime, quid segnis stupes?
    regeramus ipsi crimen atque ultro impiam                    720
    Venerem arguamus: scelere uelandum est scelus;
    tutissimum est inferre, cum timeas, gradum.
    ausae priores simus an passae nefas,
    secreta cum sit culpa, quis testis sciet?
             Adeste, Athenae! fida famulorum manus,                    725
    fer opem! nefandi raptor Hippolytus stupri
    instat premitque, mortis intentat metum,
    ferro pudicam terret--en praeceps abit
    ensemque trepida liquit attonitus fuga.
    pignus tenemus sceleris. hanc maestam prius                    730
    recreate. crinis tractus et lacerae comae
    ut sunt remaneant, facinoris tanti notae.
    perferte in urbem!--Recipe iam sensus, era.
    quid te ipsa lacerans omnium aspectus fugis?
    mens impudicam facere, non casus, solet.                     735
             *Chorvs* Fugit insanae similis procellae,
    ocior nubes glomerante Coro,
    ocior cursum rapiente flamma,
    stella cum uentis agitata longos
             porrigit ignes.                    740
    Conferat tecum decus omne priscum
    fama miratrix senioris aeui:
    pulcrior tanto tua forma lucet,
    clarior quanto micat orbe pleno
    cum suos ignes coeunte cornu                    745
    iunxit et curru properante pernox
    exerit uultus rubicunda Phoebe
    nec tenent stellae faciem minores;
    talis est, primas referens tenebras,
    nuntius noctis, modo lotus undis                    750
    Hesperus, pulsis iterum tenebris
             Lucifer idem.
    Et tu, thyrsigera Liber ab India,
    intonsa iuuenis perpetuum coma,
    tigres pampinea cuspide temperans                    755
    ac mitra cohibens cornigerum caput,
    non uinces rigidas Hippolyti comas.
    ne uultus nimium suspicias tuos:
    omnis per populos fabula distulit,
    Phaedrae quem Bromio praetulerit soror.                    760
             Anceps forma bonum mortalibus,
    exigui donum breue temporis,
    ut uelox celeri pede laberis!
    non sic prata nouo uere decentia
    aestatis calidae despoliat uapor                    765
    (saeuit solstitio cum medius dies
    et noctes breuibus praecipitat rotis),
    languescunt folio lilia pallido
    et gratae capiti deficiunt rosae,
    ut fulgor teneris qui radiat genis                    770
    momento rapitur nullaque non dies
    formosi spolium corporis abstulit.
    res est forma fugax: quis sapiens bono
    confidat fragili? dum licet, utere.
    tempus te tacitum subruit, horaque                    775
    semper praeterita deterior subit.
             Quid deserta petis? tutior auiis
    non est forma locis: te nemore abdito,
    cum Titan medium constituit diem,
    cingent, turba licens, Naides improbae,                    780
    formosos solitae claudere fontibus,
    et somnis facient insidias tuis
             lasciuae nemorum deae
             montiuagiue Panes.
    Aut te stellifero despiciens polo                    785
    sidus post ueteres Arcadas editum
    currus non poterit flectere candidos.
    en nuper rubuit, nullaque lucidis
    nubes sordidior uultibus obstitit;
    at nos solliciti numine turbido,                    790
    tractam Thessalicis carminibus rati,
    tinnitus dedimus: tu fueras labor
    et tu causa morae, te dea noctium
    dum spectat celeres sustinuit uias.
             Vexent hanc faciem frigora parcius,                    795
    haec solem facies rarius appetat:
    lucebit Pario marmore clarius.
    quam grata est facies torua uiriliter
    et pondus ueteris triste supercili!
    Phoebo colla licet splendida compares:                    800
    illum caesaries nescia colligi
    perfundens umeros ornat et integit;
    te frons hirta decet, te breuior coma
    nulla lege iacens; tu licet asperos
    pugnacesque deos uiribus audeas                    805
    et uasti spatio uincere corporis:
    aequas Herculeos nam iuuenis toros,
    Martis belligeri pectore latior.
    si dorso libeat cornipedis uehi,
    frenis Castorea mobilior manu                    810
    Spartanum poteris flectere Cyllaron.
    Ammentum digitis tende prioribus
    et totis iaculum derige uiribus:
    tam longe, dociles spicula figere,
    non mittent gracilem Cretes harundinem.                    815
    aut si tela modo spargere Parthico
    in caelum placeat, nulla sine alite
    descendent, tepido uiscere condita
    praedam de mediis nubibus afferent.
             Raris forma uiris (saecula perspice)                    820
    impunita fuit. te melior deus
    tutum praetereat formaque nobilis
    deformis senii monstret imaginem.
             Quid sinat inausum feminae praeceps furor?
    nefanda iuueni crimina insonti apparat.                    825
    en scelera! quaerit crine lacerato fidem,
    decus omne turbat capitis, umectat genas:
    instruitur omni fraude feminea dolus.
             Sed iste quisnam est regium in uultu decus
    gerens et alto uertice attollens caput?                    830
    ut ora iuueni paria Pittheo gerit,
    ni languido pallore canderent genae
    staretque recta squalor incultus coma!
    en ipse Theseus redditus terris adest.
             *Thesevs* Tandem profugi noctis aeternae
    plagam                    835
    uastoque manes carcere umbrantem polum,
    et uix cupitum sufferunt oculi diem.
    iam quarta Eleusin dona Triptolemi secat
    paremque totiens libra composuit diem,
    ambiguus ut me sortis ignotae labor                    840
    detinuit inter mortis et uitae mala.
    pars una uitae mansit extincto mihi,
    sensus malorum; finis Alcides fuit,
    qui cum reuulsum Tartaro abstraheret canem,
    me quoque supernas pariter ad sedes tulit.                    845
    sed fessa uirtus robore antiquo caret
    trepidantque gressus. heu, labor quantus fuit
    Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera
    pariterque mortem fugere et Alciden sequi.
             Quis fremitus aures flebilis pepulit
    meas?                    850
    expromat aliquis. luctus et lacrimae et dolor,
    in limine ipso maesta lamentatio?
    hospitia digna prorsus inferno hospite.
             *Nvtrix* Tenet obstinatum Phaedra consilium necis
    fletusque nostros spernit ac morti imminet.                    855
    *Th.* Quae causa leti? reduce cur moritur uiro?
    *Nvt.* Haec ipsa letum causa maturum attulit.
    *Th.* Perplexa magnum uerba nescioquid tegunt.
    effare aperte, quis grauet mentem dolor.
    *Nvt.* Haut pandit ulli; maesta secretum occulit                    860
    statuitque secum ferre quo moritur malum.
    iam perge, quaeso, perge: properato est opus.
    *Th.* Reserate clausos regii postes laris.
             O socia thalami, sicine aduentum uiri
    et expetiti coniugis uultum excipis?                    865
    quin ense uiduas dexteram atque animum mihi
    restituis et te quidquid e uita fugat
    expromis? *Ph.* Eheu, per tui sceptrum imperi,
    magnanime Theseu, perque natorum indolem
    tuosque reditus perque iam cineres meos,                    870
    permitte mortem. *Th.* Causa quae cogit mori?
    *Ph.* Si causa leti dicitur, fructus perit.
    *Th.* Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.
    *Ph.* Aures pudica coniugis solas timet.
    *Th.* Effare: fido pectore arcana occulam.                     875
    *Ph.* Alium silere quod uoles, primus sile.
    *Th.* Leti facultas nulla continget tibi.
    *Ph.* Mori uolenti desse mors numquam potest.
    *Th.* Quod sit luendum morte delictum indica.
    *Ph.* Quod uiuo. *Th.* Lacrimae nonne te nostrae
    mouent?                    880
    *Ph.* Mors optima est perire lacrimandum suis.
    *Th.* Silere pergit.--uerbere ac uinclis anus
    altrixque prodet quidquid haec fari abnuit.
    Vincite ferro. uerberum uis extrahat
    secreta mentis. *Ph.* Ipsa iam fabor, mane.                    885
    *Th.* Quidnam ora maesta auertis et lacrimas genis
    subito coortas ueste praetenta optegis?
    *Ph.* Te te, creator caelitum, testem inuoco,
    et te, coruscum lucis aetheriae iubar,
    ex cuius ortu nostra dependet domus:                    890
    temptata precibus restiti; ferro ac minis
    non cessit animus: uim tamen corpus tulit.
    labem hanc pudoris eluet noster cruor.
    *Th.* Quis, ede, nostri decoris euersor fuit?
    *Ph.* Quem rere minime. *Th.* Quis sit audire
    expeto.                    895
    *Ph.* Hic dicet ensis, quem tumultu territus
    liquit stuprator ciuium accursum timens.
    *Th.* Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor?
    regale patriis asperum signis ebur
    capulo refulget, gentis Actaeae decus.                    900
    sed ipse quonam euasit? *Ph.* Hi trepidum fuga
    uidere famuli concitum celeri pede.
    *Th.* Pro sancta Pietas, pro gubernator poli
    et qui secundum fluctibus regnum moues,
    unde ista uenit generis infandi lues?                    905
    hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes
    Colchusque Phasis? redit ad auctores genus
    stirpemque primam degener sanguis refert.
    est prorsus iste gentis armiferae furor,
    odisse Veneris foedera et castum diu                    910
    uulgare populis corpus. o taetrum genus
    nullaque uictum lege melioris soli!
    ferae quoque ipsae Veneris euitant nefas,
    generisque leges inscius seruat pudor.
             Vbi uultus ille et ficta maiestas uiri                    915
    atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,
    morumque senium triste et affectus graues?
    o uita fallax, abditos sensus geris
    animisque pulcram turpibus faciem induis:
    pudor impudentem celat, audacem quies,                    920
    pietas nefandum; uera fallaces probant
    simulantque molles dura. siluarum incola
    ille efferatus castus intactus rudis,
    mihi te reseruas? a meo primum toro
    et scelere tanto placuit ordiri uirum?                    925
    iam iam superno numini grates ago,
    quod icta nostra cecidit Antiope manu,
    quod non ad antra Stygia descendens tibi
    matrem reliqui. Profugus ignotas procul
    percurre gentes: te licet terra ultimo                    930
    summota mundo dirimat Oceani plagis
    orbemque nostris pedibus obuersum colas,
    licet in recessu penitus extremo abditus
    horrifera celsi regna transieris poli
    hiemesque supra positus et canas niues                    935
    gelidi frementes liqueris Boreae minas
    post te furentes, sceleribus poenas dabis.
    profugum per omnis pertinax latebras premam:
    longinqua clausa abstrusa diuersa inuia
    emetiemur, nullus obstabit locus:                    940
    scis unde redeam. tela quo mitti haud queunt,
    huc uota mittam: genitor aequoreus dedit
    ut uota prono terna concipiam deo,
    et inuocata munus hoc sanxit Styge.
             En perage donum triste, regnator freti!                    945
    non cernat ultra lucidum Hippolytus diem
    adeatque manes iuuenis iratos patri.
    fer abominandam nunc opem gnato, parens:
    numquam supremum numinis munus tui
    consumeremus, magna ni premerent mala;                    950
    inter profunda Tartara et Ditem horridum
    et imminentes regis inferni minas,
    uoto peperci: redde nunc pactam fidem.--
    genitor, moraris? cur adhuc undae silent?
    nunc atra uentis nubila impellentibus                    955
    subtexe noctem, sidera et caelum eripe,
    effunde pontum, uulgus aequoreum cie
    fluctusque ab ipso tumidus Oceano uoca.
             *Chorvs* O magna parens, Natura, deum
    tuque igniferi rector Olympi,                     960
    qui sparsa cito sidera mundo
    cursusque uagos rapis astrorum
    celerique polos cardine uersas,
    cur tanta tibi cura perennes
    agitare uices aetheris alti,                    965
    ut nunc canae frigora brumae
             nudent siluas,
    nunc arbustis redeant umbrae,
    nunc aestiui colla leonis
    Cererem magno feruore coquant                    970
    uiresque suas temperet annus?
    sed cur idem qui tanta regis,
    sub quo uasti pondera mundi
    librata suos ducunt orbes,
    hominum nimium securus abes,                    975
    non sollicitus prodesse bonis,
             nocuisse malis?
             Res humanas ordine nullo
    Fortuna regit sparsitque manu
    munera caeca peiora fouens:                    980
    uincit sanctos dira libido,
    fraus sublimi regnat in aula;
    tradere turpi fasces populus
    gaudet, eosdem colit atque odit.
    tristis uirtus peruersa tulit                    985
             praemia recti:
    castos sequitur mala paupertas
    uitioque potens regnat adulter--
    o uane pudor falsumque decus!
             Sed quid citato nuntius portat gradu
    rigatque maestis lugubrem uultum genis?                    990
             *Nvntivs* O sors acerba et dura, famulatus grauis,
    cur me ad nefandi nuntium casus uocas?
    *Th.* Ne metue cladis fortiter fari asperas:
    non imparatum pectus aerumnis gero.
    *Nvn.* Vocem dolori lingua luctificam negat.                    995
    *Th.* Proloquere, quae sors aggrauet quassam domum.
    *Nvn.* Hippolytus, heu me, flebili leto occubat.
    *Th.* Gnatum parens obisse iam pridem scio:
    nunc raptor obiit. mortis effare ordinem.
    *Nvn.* Vt profugus urbem liquit infesto gradu                    1000
    celerem citatis passibus cursum explicans,
    celso sonipedes ocius subigit iugo
    et ora frenis domita substrictis ligat.
    tum multa secum effatus et patrium solum
    abominatus saepe genitorem ciet                    1005
    acerque habenis lora permissis quatit:
    cum subito uastum tonuit ex alto mare
    creuitque in astra. nullus inspirat salo
    uentus, quieti nulla pars caeli strepit
    placidumque pelagus propria tempestas agit.                    1010
    non tantus Auster Sicula disturbat freta
    nec tam furens Ionius exsurgit sinus
    regnante Coro, saxa cum fluctu tremunt
    et cana summum spuma Leucaten ferit.
    consurgit ingens pontus in uastum aggerem,                    1015
    [tumidumque monstro pelagus in terras ruit]
    nec ista ratibus tanta construitur lues:
    terris minatur; fluctus haud cursu leui
    prouoluitur; nescioquid onerato sinu
    grauis unda portat. quae nouum tellus caput                    1020
    ostendet astris? Cyclas exoritur noua?
    latuere rupes numine Epidauri dei
    et scelere petrae nobiles Scironides
    et quae duobus terra comprimitur fretis.
    Haec dum stupentes sequimur, en totum mare                    1025
    immugit, omnes undique scopuli adstrepunt;
    summum cacumen rorat expulso sale,
    spumat uomitque uicibus alternis aquas
    qualis per alta uehitur Oceani freta
    fluctum refundens ore physeter capax.                    1030
    inhorruit concussus undarum globus
    soluitque sese et litori inuexit malum
    maius timore, pontus in terras ruit
    suumque monstrum sequitur--os quassat tremor.
             Quis habitus ille corporis uasti fuit!                    1035
    caerulea taurus colla sublimis gerens
    erexit altam fronte uiridanti iubam;
    stant hispidae aures, orbibus uarius color,
    et quem feri dominator habuisset gregis
    et quem sub undis natus: hinc flammam uomunt                    1040
    oculi, hinc relucent caerula insignes nota;
    opima ceruix arduos tollit toros
    naresque hiulcis haustibus patulae fremunt;
    musco tenaci pectus ac palear uiret,
    longum rubenti spargitur fuco latus;                    1045
    tum pone tergus ultima in monstrum coit
    facies et ingens belua immensam trahit
    squamosa partem. talis extremo mari
    pistrix citatas sorbet aut frangit rates.
             Tremuere terrae, fugit attonitum pecus                    1050
    passim per agros, nec suos pastor sequi
    meminit iuuencos; omnis e saltu fera
    diffugit, omnis frigido exsanguis metu
    uenator horret. solus immunis metu
    Hippolytus artis continet frenis equos                    1055
    pauidosque notae uocis hortatu ciet.
    Est alta ad Argos collibus ruptis uia,
    uicina tangens spatia suppositi maris;
    hic se illa moles acuit atque iras parat.
    ut cepit animos seque praetemptans satis                    1060
    prolusit irae, praepeti cursu euolat,
    summam citato uix gradu tangens humum,
    et torua currus ante trepidantis stetit.
    contra feroci gnatus insurgens minax
    uultu nec ora mutat et magnum intonat:                     1065
    'haud frangit animum uanus hic terror meum:
    nam mihi paternus uincere est tauros labor.'
             Inobsequentes protinus frenis equi
    rapuere cursum iamque derrantes uia,
    quacumque rabidos pauidus euexit furor,                    1070
    hac ire pergunt seque per scopulos agunt.
    at ille, qualis turbido rector mari
    ratem retentat, ne det obliquum latus,
    et arte fluctum fallit, haud aliter citos
    currus gubernat: ora nunc pressis trahit                    1075
    constricta frenis, terga nunc torto frequens
    uerbere coercet. sequitur adsiduus comes,
    nunc aequa carpens spatia, nunc contra obuius
    oberrat, omni parte terrorem mouens.
    non licuit ultra fugere: nam toto obuius                    1080
    incurrit ore corniger ponti horridus.
    tum uero pauida sonipedes mente exciti
    imperia soluunt seque luctantur iugo
    eripere rectique in pedes iactant onus.
             Praeceps in ora fusus implicuit cadens                    1085
    laqueo tenaci corpus et quanto magis
    pugnat, sequaces hoc magis nodos ligat.
    sensere pecudes facinus--et curru leui,
    dominante nullo, qua timor iussit ruunt.
    talis per auras non suum agnoscens onus                    1090
    Solique falso creditum indignans diem
    Phaethonta currus deuium excussit polo.
    Late cruentat arua et inlisum caput
    scopulis resultat; auferunt dumi comas,
    et ora durus pulcra populatur lapis                    1095
    peritque multo uulnere infelix decor.
    moribunda celeres membra peruoluunt rotae;
    tandemque raptum truncus ambusta sude
    medium per inguen stipite ingesto tenet;
    [paulumque domino currus affixo stetit]                    1100
    haesere biiuges uulnere--et pariter moram
    dominumque rumpunt. inde semianimem secant
    uirgulta, acutis asperi uepres rubis
    omnisque ruscus corporis partem tulit.
             Errant per agros funebris famuli manus,                    1105
    per illa qua distractus Hippolytus loca
    longum cruenta tramitem signat nota,
    maestaeque domini membra uestigant canes.
    necdum dolentum sedulus potuit labor
    explere corpus--hocine est formae decus?                    1110
    qui modo paterni clarus imperii comes
    et certus heres siderum fulsit modo,
    passim ad supremos ille colligitur rogos
    et funeri confertur. *Th.* O nimium potens
    quanto parentes sanguinis uinclo tenes                    1115
    natura! quam te colimus inuiti quoque!
    occidere uolui noxium, amissum fleo.
    *Nvn.* Haud flere honeste quisque quod uoluit potest.
    *Th.* Equidem malorum maximum hunc cumulum reor,
    si abominanda casus optanda efficit.                    1120
    *Nvn.* Et si odia seruas, cur madent fletu genae?
    *Th.* Quod interemi, non quod amisi, fleo.
             *Chorvs* Quanti casus, heu, magna rotant!
    minor in paruis Fortuna furit
    leuiusque ferit leuiora deus;                    1125
    seruat placidos obscura quies
    praebetque senes casa securos.
             Admota aetheriis culmina sedibus
    Euros excipiunt, excipiunt Notos,
             insani Boreae minas                    1130
             imbriferumque Corum.
             Raros patitur fulminis ictus
             umida uallis:
    tremuit telo Iouis altisoni
    Caucasus ingens Phrygiumque nemus                    1135
    matris Cybeles: metuens caelo
    Iuppiter alto uicina petit;
    non capit umquam magnos motus
    humilis tecti plebeia domus.
             [circa regna tonat]                    1140
             Volat ambiguis mobilis alis
    hora, nec ulli praestat uelox
             Fortuna fidem:
    hic qui clari sidera mundi
    nitidumque diem * * * morte relicta                    1145
    luget maestos tristis reditus
    ipsoque magis flebile Auerno
    sedis patriae uidet hospitium.
             Pallas Actaeae ueneranda genti,
    quod tuus caelum superosque Theseus                    1150
    spectat et fugit Stygias paludes,
    casta nil debes patruo rapaci:
    constat inferno numerus tyranno.
             Quae uox ab altis flebilis tectis sonat
    strictoque uecors Phaedra quid ferro parat?                    1155
             *Thesevs* Quis te dolore percitam instigat furor?
    quid ensis iste quidue uociferatio
    planctusque supra corpus inuisum uolunt?
             *Phaedra* Me me, profundi saeue dominator freti,
    inuade et in me monstra caerulei maris                    1160
    emitte, quidquid intimo Tethys sinu
    extrema gestat, quidquid Oceanus uagis
    complexus undis ultimo fluctu tegit.
    O dure Theseu semper, o numquam tuis
    tuto reuerse: gnatus et genitor nece                    1165
    reditus tuos luere; peruertis domum
    amore semper coniugum aut odio nocens.
             Hippolyte, tales intuor uultus tuos
    talesque feci? membra quis saeuus Sinis
    aut quis Procrustes sparsit aut quis Cresius,                    1170
    Daedalea uasto claustra mugitu replens,
    taurus biformis ore cornigero ferox
    diuulsit? heu me, quo tuus fugit decor
    oculique nostrum sidus? exanimis iaces?
    ades parumper uerbaque exaudi mea.                    1175
    nil turpe loquimur: hac manu poenas tibi
    soluam et nefando pectori ferrum inseram,
    animaque Phaedram pariter ac scelere exuam.
    [et te per undas perque Tartareos lacus,
    per Styga, per amnes igneos amens sequar]                    1180
    placemus umbras: capitis exuuias cape
    laceraeque frontis accipe abscisam comam.
    non licuit animos iungere, at certe licet
    iunxisse fata. morere, si casta es, uiro;
    si incesta, amori. coniugis thalamos petam                    1185
    tanto impiatos facinore? hoc derat nefas,
    ut uindicato sancta fruereris toro.
    o mors amoris una sedamen mali,
    o mors pudoris maximum laesi decus,
    confugimus ad te: pande placatos sinus.                    1190
             Audite, Athenae, tuque, funesta pater
    peior nouerca: falsa memoraui et nefas,
    quod ipsa demens pectore insano hauseram,
    mentita finxi. uana punisti pater,
    iuuenisque castus crimine incesto iacet,                    1195
    pudicus, insons--recipe iam mores tuos.
    mucrone pectus impium iusto patet
    cruorque sancto soluit inferias uiro.
    *Th.* Quid facere rapto debeas gnato parens,
    disce a nouerca: condere Acherontis plagis.                    1200
    Pallidi fauces Auerni uosque, Taenarii specus,
    unda miseris grata Lethes uosque, torpentes lacus,
    impium rapite atque mersum premite perpetuis malis.
    nunc adeste, saeua ponti monstra, nunc uasti maris,
    ultimo quodcumque Proteus aequorum abscondit
    sinu,                    1205
    meque ouantem scelere tanto rapite in altos gurgites.
    Tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae:
    morte facili dignus haud sum qui noua natum nece
    segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas
    exsequor uindex seuerus, incidi in uerum scelus.                    1210
    sidera et manes et undas scelere compleui meo:
    amplius sors nulla restat; regna me norunt tria.
             In hoc redimus? patuit ad caelum uia,
    bina ut uiderem funera et geminam necem,
    caelebs et orbus funebres una face                    1215
    ut concremarem prolis ac thalami rogos?
    donator atrae lucis, Alcide, tuum
    Diti remitte munus; ereptos mihi
    restitue manes.--impius frustra inuoco
    mortem relictam: crudus et leti artifex,                    1220
    exitia machinatus insolita effera,
    nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
    pinus coacto uertice attingens humum
    caelo remissum findat in geminas trabes,
    mittarue praeceps saxa per Scironia?                    1225
    grauiora uidi, quae pati clausos iubet
    Phlegethon nocentes igneo cingens uado.
    quae poena memet maneat et sedes, scio:
    umbrae nocentes, cedite et ceruicibus
    his, his repositum degrauet fessas manus                     1230
    saxum, seni perennis Aeolio labor;
    me ludat amnis ora uicina alluens;
    uultur relicto transuolet Tityo ferus
    meumque poenae semper accrescat iecur;
    et tu mei requiesce Pirithoi pater:                    1235
    haec incitatis membra turbinibus ferat
    nusquam resistens orbe reuoluto rota.
    Dehisce tellus, recipe me dirum chaos,
    recipe, haec ad umbras iustior nobis uia est:
    gnatum sequor--ne metue qui manes regis:                    1240
    casti uenimus; recipe me aeterna domo
    non exiturum.--non mouent diuos preces;
    at, si rogarem scelera, quam proni forent!
    *Cho.* Theseu, querelis tempus aeternum manet:
    nunc iusta nato solue et absconde ocius                    1245
    dispersa foede membra laniatu effero.
    *Th.* Huc, huc, reliquias uehite cari corporis
    pondusque et artus temere congestos date.
    Hippolytus hic est? crimen agnosco meum:
    ego te peremi; neu nocens tantum semel                    1250
    solusue fierem, facinus ausurus parens
    patrem aduocaui. munere en patrio fruor.
    o triste fractis orbitas annis malum!
    complectere artus, quodque de nato est super,
    miserande, maesto pectore incumbens, foue.                    1255
             Disiecta, genitor, membra laceri corporis
    in ordinem dispone et errantes loco
    restitue partes: fortis hic dextrae locus,
    hic laeua frenis docta moderandis manus
    ponenda: laeui lateris agnosco notas.                    1260
    quam magna lacrimis pars adhuc nostris abest!
    durate trepidae lugubri officio manus,
    fletusque largos sistite, arentes genae,
    dum membra nato genitor adnumerat suo
    corpusque fingit. hoc quid est forma carens                    1265
    et turpe, multo uulnere abruptum undique?
    quae pars tui sit dubito; sed pars est tui:
    hic, hic repone, non suo, at uacuo loco.
    haecne illa facies igne sidereo nitens,
    ~inimica flectens lumina? huc cecidit decor?                    1270
    o dira fata, numinum o saeuus fauor!
    sic ad parentem natus ex uoto redit?
    en haec suprema dona genitoris cape,
    saepe efferendus; interim haec ignes ferant.
             Patefacite acerbam caede funesta domum;                    1275
    Mopsopia claris tota lamentis sonet.
    uos apparate regii flammam rogi;
    at uos per agros corporis partes uagas
    inquirite.--istam terra defossam premat,
    grauisque tellus impio capiti incubet.


Популярность: 17, Last-modified: Sat, 10 May 2003 09:37:23 GMT